Orandus Deus, ut a vitiis sanet. Proinde, quoniam in hoc capitulo Dominus ad orationem hortatus est, ubi dixit, Propter incredulitatem vestram non potuistis hoc daemonium ejicere: ad orationem enim hortatus sic conclusit, Hoc genus non ejicitur, nisi jejuniis et orationibus. Si orat homo, ut ejiciat daemonium alienum; quanto magis ut ejiciat avaritiam suam? quanto magis, ut ejiciat vinolentiam suam? quanto magis, ut ejiciat luxuriam suam? quanto magis, ut ejiciat immunditiam suam? Quanta sunt in homine, quae si perseveraverint, non admittunt ad regnum coelorum? Videte, fratres, quomodo rogatur medicus pro salute temporali, quomodo si quisquam desperate aegrotet, numquid pudet illum, aut piget homini pedes tenere, peritissimo archiatro lacrymis vestigia lavare? Et quid, si dixerit ei medicus: Sanari aliter non potes, nisi te ligavero, adussero, secuero? Respondet: Fac quod vis, tantum sana me. Quanto ardore desiderat paucorum dierum vapoream sanitatem, ut pro illa et ligari velit, et secari, et uri, et custodiri ne manducet quod delectat, ne bibat quod delectat, nec quando delectat? Totum patitur, ut serius moriatur: et non vult pauca pati, ut nunquam moriatur! Si tibi dicat Deus, qui coelestis est super nos medicus: Tu sanari vis? quid dicturus es, nisi, Sanari? Forte non dicis, quia sanum te putas, hoc est quod pejus aegrotas.