TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Terrenae possessionis amor causa discordiae. Fratres ergo si volunt esse concordes, non ament terram. Sed si volunt non amare terram, non sint terra. Quaerant possessionem quae dividi non potest, et semper concordes erunt. Unde inter fratres discordia? unde perturbatio pietatis? unde unus uterus, et non unus animus, nisi dum curvatur anima eorum, et partem suam quisque respicit, et parti suae opimandae et exaggerandae operam impendit, et in possessione sua vult habere unitatem, qui cum fratre suo possidet divisionem? Bona est ista possessio, cujus est? Nostra est. Magna possessio! Sic dici solet. Tota tua est, frater? Non; habeo hic consortem: sed si vult Deus, vendet mihi partem suam. Adulator respondet, Faciat Deus. Quid faciat Deus? Ut opprimatur vicinus, et partem suam vendat vicino. Faciat Deus: bene cogitas, compleat tibi Deus. Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae; et qui iniqua gerit, benedicitur 3Psal. X, 3 . Quid tam iniquum, quam velle ditescere alterius paupertate? Et tamen abundat hoc: qui iniqua gerit, benedicitur; et forte praevaluit, et forte pressit et oppressit, torsit et extorsit, non quemcumque consortem, sed forsitan fratrem. Melius est ut ego emam, quam extraneus. Et ille facile oppressus, si est justus, habet consolationem. Audiat Scripturam, quam modo audivit. Ille laborat inopia, frater ejus plenus est copia. Sed plenus est terra, et inanis justitiae. Adverte terra, quid audiat ille pauper. Noli timere, cum dives factus fuerit homo, neque cum multiplicata fuerit gloria domus ejus: quoniam cum morietur, non accipiet ea 4Psal. XLVIII, 17, 18 . Tene tu pauper quod non dimittas moriens, et quod acquiras in aeternum vivens. Tene justitiam, non te poeniteat. Contristaris quia in terra pauper es tu? Pauper hic fuit qui creavit terram. Consolatur te Dominus Deus tuus, consolatur te Creator tuus, consolatur te Redemptor tuus. Consolatur te non avarus frater tuus. Dignatus est enim esse frater noster ille Dominus noster. Solus frater sine dubitatione fidissimus, cum quo concordia possidenda est. Dixi eum non avarum, et forte invenio avarum. Avarus est: sed nos vult habere, nos vult acquirere. Pro nobis tantum pretium dedit se ipsum: nihil ad hoc pretium addi potest. Dedit pretium se ipsum, et factus est Redemptor noster. Non enim sic se dedit pretium, ut nos inimicus dimitteret, et ipsum possideret. Dedit se morti, occidens mortem. Morte quippe sua mortem occidit, non morte occisus est; et morte occisa, liberavit nos a morte. Vivebat enim morientibus nobis mors, morietur viventibus nobis, quando ei dicetur, Ubi est mors, contentio tua 5I Cor. XV, 55 ?

Notes

  1. 3. Psal. X, 3
  2. 4. Psal. XLVIII, 17, 18
  3. 5. I Cor. XV, 55