TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Meridies si Africa intelligatur loco citato, facit contra Donatistas. Exire haereticorum est. Et si putas quia meridies Africa est; quanquam possem obtinere magis esse mundi meridiem partes Aegypti, et illas exustas sole regiones, ubi pluvia non apparet: quia ipse est meridies, ubi fervet medius dies. Ibi autem eremus plena millibus servorum Dei. Unde si ad meridiem locorum velimus advertere, quare non ibi pascat ille magis, et ibi requiescat, quando ante praedictum est, Ubera erunt deserta eremi 69Joel. II, 22 ? Sed ecce consentio, meridies Africa sit. Africa sit meridies: hi sunt sodales mali. Ecclesia transmarina in aliquo suorum navigante in Africam, sollicita ne erret, invocat sponsum suum, et dicit ei: Abundare audio haereticos in Africa, abundare audio rebaptizatores in Africa; esse autem ibi tuos non minus audio: et illud audio, et hoc audio; sed qui sint tui, a te volo audire. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. In illo meridie, ubi audio duas partes esse, unam Donati, alteram universo tuo cohaerentem; tu mihi dic quo eam, ne forte velut operta, id est, ignota fiam super greges sodalium tuorum, incurram in greges haereticorum, conantes ponere lapidem super lapidem qui destruatur, ne irruam in rebaptizatores, annuntia mihi. Et ille qui commendat unitatem pastoris, qui in hac lectione dixit, Ego pascam; pastores autem reprobat, qui multi esse voluerunt, unitatem amiserunt: severissime non blande respondens, sed pro magnitudine periculi, Nisi cognoveris, inquit, temetipsam, o pulchra inter mulieres. Pulchra es inter mulieres: sed agnosce te. Ubi te agnosces? In toto orbe terrarum. Si enim pulchra, unitas est in te: ubi divisio, foeditas est, non pulchritudo. Nisi cognoveris temetipsam. In me credidisti, agnosce te. In me quomodo credidisti? Quomodo et illi mali sodales, consentiunt Verbum carnem factum, natum ex virgine, crucifixum, resurrexisse, ascendisse in coelos: in talem me credidisti, talem et illi sonant. Cognosce te et me; me in coelo, te in toto orbe terrarum. Unum quemlibet ex Ecclesia tanquam Ecclesiam Christus alloquitur. Nam quomodo Ecclesia quaerit Ecclesiam? Secundum ipsos loquor. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas. Quid quaerit? Ecclesiam. Et ille tanquam ostendens Ecclesiam dicit, In meridie: sicut illi volunt. Respondeant mihi, quomodo Ecclesia quaerat Ecclesiam. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea. Quae loquitur? Ecclesia. Quid sibi vult annuntiari? Ubi pascis, ubi cubas, id est, ubi sit Ecclesia. Ecclesia loquitur, et interrogat ubi sit Ecclesia: et respondet ille, ut putant, In meridie. Si in solo meridie est, ut dicunt, in Africa; quomodo ipsa interrogat ubi ipsa sit? An vero portio Ecclesiae transmarinae bene interrogat de meridie, ne hic erret? Alloquitur unumquodque membrorum Ecclesiae suae Christus, tanquam suam Ecclesiam, et dicit, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi. Exire, haereticorum est. Aut cognosce te, aut exi: quia si te non cognoveris, exitura es. Exitura quo? In vestigiis gregum: sequendo malos greges. Ne forte putes quia oves sequeris, si exis: audi quid sequitur, Exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos; jam non oves. Nostis, fratres, ubi erunt haedi. Ad sinistram erunt omnes qui exierunt ab Ecclesia. Manenti Petro dicitur, Pasce oves meas 70Joan. XXI, 17 : exeunti haeretico, Pasce haedos tuos.

Notes

  1. 69. Joel. II, 22
  2. 70. Joan. XXI, 17