Peccata a Deo dimittuntur et per hominem, et praeter hominem. Spiritus sanctus per ministerium hominum datus. Sed qui dimittit per hominem, potest dimittere et praeter hominem. Neque enim minus idoneus est per se dare, qui potest per alium dare. Per Joannem quibusdam dedit, ipsi Joanni per quem dedit? Merito volens Deus hoc ostendere, et huic veritati attestari, cum quidam in Samaria evangelizati essent, et baptizati essent, et baptizati a Philippo evangelista, uno de septem diaconibus primitus electis, non acceperunt Spiritum sanctum, et baptizati erant. Nuntiatum est discipulis, qui erant Jerosolymis, et venerunt ad Samariam, ut illi qui baptizati erant, per impositionem manus eorum acciperent Spiritum sanctum. Et ita factum est: venerunt et imposuerunt eis manus, et acceperunt Spiritum sanctum. Quia tunc sic dabatur Spiritus sanctus, ut etiam appareret datus. Qui enim eum accipiebant, linguis omnium gentium loquebantur: ut significarent Ecclesiam in gentibus linguis omnium locuturam. Acceperunt ergo Spiritum sanctum, et in eis evidenter apparuit. Quod cum vidisset Simon, putans hoc esse hominum, voluit esse et suum. Quod hominum putavit, ab hominibus emere voluit. Quantam, inquit, vultis a me pecuniam sumere, ut per impositionem manuum mearum detur Spiritus sanctus? Tunc eum detestatus Petrus ait: Non est tibi pars neque sors in hac fide. Donum enim Dei putasti pecunia comparandum? Pecunia tua tecum sit in perditionem: et caetera quae ibi congruenter locutus est 12Act. VIII, 5-23.