Parvulis Baptismus Christi necessarius. Et ecce post dictam controversiam prolatamque sententiam procedunt et parvuli, imo apportantur et offeruntur tangendi. Cui tangendi, nisi medico? Certe sani: cui offeruntur infantes tangendi? Cui? Salvatori. Si Salvatori, utique salvandi. Cui, nisi illi qui venit quaerere et salvare quod perierat 7Luc. XIX, 10. Ubi isti perierant? Quantum ad ipsos proprie attinet, innocentes video, reatum quaero. Unde? Apostolum audio: Per unum hominem intravit peccatum in orbem terrarum. Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt 8Rom V, 12 . Veniant ergo parvuli, veniant: audiatur Dominus, Sinite parvulos venire ad me 9Luc. XVIII, 16 . Veniant parvuli, languidi ad medicum, veniant perditi ad redemptorem: veniant, nemo prohibeat. In ramo adhuc nihil commiserunt: sed in radice perierunt. Benedicat Dominus pusillos cum magnis: tangat medicus et pusillos et magnos. Causam parvulorum commendamus majoribus. Loquimini pro tacentibus, orate pro flentibus. Si non frustra estis majores, estote tutores: tuemini eos qui adhuc causam suam agere non possunt. Communis fuit perditio, sit communis inventio: simul perieramus, simul inveniamur in Christo. Dispar est meritum, sed communis est gratia. Nihil habent mali, nisi quod de fonte traxerunt: nihil habent mali, nisi quod de origine traxerunt. Non eos impediant a solute, qui ad id quod traxerunt multa addiderunt. Qui major est aetate, major est et iniquitate. Sed gratia Dei delet quod traxisti, delet et quod addidisti. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia 10Rom. V, 20.