Justitia nobis vera non est nisi ex gratia. Tolle te, tolle, inquam, te a te, impedis te: si tu te aedificas, ruinam aedificas. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam 26Psal. CXXVI, 1. Noli ergo velle habere justitiam tuam. Certe ex lege est, nempe ex lege est: certe Deus dedit legem, et quia justitia ex lege est, non sit tua. Apostolus Paulus loquitur: mihi amantes justitiam suam non calumnientur. Ecce ubi illum habes: aperi, lege, audi, vide. Tuam justitiam noli habere: stercora illam deputat Apostolus, quamvis sit ex lege, tamen quia suam. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere justitiae, Dei non sunt subjecti 27Rom. X, 1-3 . Noli putare quia christianus vocaris, ideo te non posse offendere in lapidem offensionis. Cujus gratiae derogas, in ipsum offendis. Minus est offendere Christum in cruce pendentem, quam in coelo sedentem. Justitia sit, sed ex gratia sit, a Deo tibi sit; non tua sit. Sacerdotes tui, inquit, induantur justitiam 28Psal. CXXXI, 16. Vestis accipitur, non cum capillis nascitur: pecora de suo vestiuntur. Hanc praedicat apostolus Paulus: a Deo tibi sit. Geme ut impetres, Plora ut impetres, crede ut impetres. Qui, inquit, invocaverit nomen Domini, salvus erit 29Joel. II, 32 . An putatis sic dictum esse, Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit; quia a febre, aut a peste, aut a podagra, aut aliquo dolore corporis? Non sic, sed salvus erit, justus erit. Quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Exposuit cum dixit, Non veui vocare justos, sed peccatores 30Matth. IX 12, 13 .
Sermones
Notes
- 26. Psal. CXXVI, 1
- 27. Rom. X, 1-3
- 28. Psal. CXXXI, 16
- 29. Joel. II, 32
- 30. Matth. IX 12, 13