TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Similitudines ad refellendos Arianos adhibendae. Tamen servata illius majestatis ineffabilitate, ne cum aliquas similitudines contra illos dederimus, putet nos aliquis per istas similitudines jam pervenisse ad id quod nec dici nec cogitari a parvulis potest (certe et si potest ab aliquibus majoribus, potest ex parte, potest in aenigmate, potest per speculum; nondum autem facie ad faciem); demus et nos aliquas similitudines adversus illos, unde illi refellantur, non unde illud capiatur. Etenim cum dicimus valde posse fieri, posse intelligi, ut et natus sit et coaeternus sit ei a quo natus est, ut hoc refellant et quasi falsum esse demonstrent, similitudines nobis dant. Unde? De creatura: et dicunt nobis, Homo utique erat antequam generaret filium, major est filio suo: et equus erat antequam generaret filium, et ovis, et caetera animalia. Similitudines adhibent de creaturis.