Consuetudo jurandi ab Augustino victa. Scio grave esse consuetudini vestrae: sed et grave fuit consuetudini nostrae. Timendo Deum abstulimus jurationem de ore nostro. Ecce vobiscum vivimus: quis nos aliquando audivit jurantes? Numquid non consueveram quotidie jurare? At ubi legi, et timui, luctatus sum contra consuetudinem meam, in ipsa luctatione invocavi Dominum adjutorem. Praestitit mihi Dominus adjutorium non jurandi. Nihil mihi facilius est, quam non jurare. Hoc ideo admonui Charitatem vestram, ne dicatis, Quis potest? O si Deus timeatur! o si perjuri expavescant! lingua frenatur, veritas tenetur, juratio tollitur.