TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Corona Paulo redditur debita, quia praecessit gratia indebita. Attende apostolum Paulum, quoniam et ipsius hodie dies festus est. Concordem vitam ambo duxerunt, socium sanguinem ambo fuderunt, coelestem coronam ambo sumpserunt, diem hodiernum ambo consecraverunt. Attende ergo apostolum Paulum, recole verba quae paulo ante, cum ejus Epistola legeretur, audivimus. « Ego, inquit, jam immolor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummmavi, fidem servavi. De caetero, inquit, superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex » 6II Tim. IV, 6-8. Non enim negabit debitum, qui donavit indebitum. Justus judex reddet coronam, reddet: habet enim cui reddat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: coronam his meritis reddet; nec negabit debitum, sicut dixi, qui donavit indebitum. Quid est quod donavit indebitum? Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Quid ergo donavit indebitum? Ipsum audiamus confitentem, et donatorem gratiae de vita sua confessione laudantem. Prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Debebatur tibi ergo ut esses apostolus? Quid debebatur blasphemo et persecutori et injurioso? Quid, nisi aeterna damnatio? Et pro aeterna damnatione quid accepit? Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate 7I Tim. I, 13 . Haec est misericordia, quam Deus donavit indebitam. Audi aliud eodem ipso dicente alio loco: Non sum, inquit, dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Video ergo, Apostole, quod non eras dignus. Unde hoc tibi, ut dignus esses? Quare ergo es quod dignus non es? Audi: Sed gratia Dei consecutus sum quod sum. Poena mea fui quod fui: gratia Dei sum quod sum. Gratia, inquit, Dei sum id quod sum: et gratia ejus in me vacua non fuit; sed plus omnibus illis laboravi. Rependisti ergo gratiae Dei? Accepisti, et reddidisti? Attende quid dixisti. Attendo, inquit. Non ego autem, sed gratia Dei mecum 8I Cor. XV, 9, 10 . Ergo huic laborioso Apostolo bonum agonem certanti, cursum consummanti, fidem servanti, negabit justus Deus coronam debitam, cui gratiam donavit indebitam?

Notes

  1. 6. II Tim. IV, 6-8
  2. 7. I Tim. I, 13
  3. 8. I Cor. XV, 9, 10