Peccator peccanti ignoscat. Hoc dicerem si nihil peccati haberes, quod tibi relaxari desiderares. Modo autem quisquis es, homo es: justus sis licet, homo es; laicus sis, homo es; monachus sis, homo es; clericus sis, homo es; episcopus sis, homo es; apostolus sis, homo es. Vocem apostoli audi: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus . Ille, ille, ille Joannes et evangelista, quem Dominus Christus prae caeteris diligebat, qui supra pectus ejus discumbebat, ipse ait, Si dixerimus: non dixit, Si dixeritis quia peccatum non habetis; sed, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Junxit se in culpa, ut jungeretur et in venia. Si dixerimus: videte quis dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate 6I Joan. I, 8, 9 . Quomodo mundat? Ignoscendo, non quasi inveniens quod puniat, sed inveniens quod dimittat. Ergo si habemus peccata, fratres, ignoscamus petentibus. Non inimicitias in corde nostro contra alterum retineamus. Plus enim inimicitiae retentae vitiant ipsum cor nostrum.