Duo tempora, Quadragesimae et Quinquagesimae, quid significent. Alleluia quid. Hoc tempus miseriae nostrae et gemitus nostri, quadraginta dies illi significant ante Pascha: laetitiae vero, quae posterior erit, quietis, felicitatis, vitae aeternae, regni sine fine, quod nondum est, his diebus quinquaginta, quibus diebus Deo laudes dicuntur, significatur. Significantur enim nobis duo tempora: unum ante resurrectionem Domini; alterum post resurrectionem Domini; unum in quo sumus, alterum in quo nos futuros esse speramus. Tempus moeroris, quod significant dies Quadragesimae, et significamus et habemus: tempus autem laetitiae et quietis et regni, quod significant dies isti, significamus per Alleluia, sed nondum habemus laudes. Sed nunc suspiramus ad Alleluia. Quid est, Alleluia? Laudate Deum. Sed nondum habemus laudes: in Ecclesia frequentantur laudes Dei post resurrectionem, quia nobis erit perpetua laus post resurrectionem nostram. Domini passio tempus nostrum significat, in quo nunc flemus. Flagella, vincula, contumeliae, sputa, spinea corona, vinum fellitum, in spongia acetum, insultationes, opprobria, postremo ipsa crux, in ligno membra sacra pendentia, quid nobis significant, nisi tempus quod agimus, tempus moeroris, tempus mortalitatis, tempus tentationis? Ideo foedum tempus: sed foeditas ista stercoris sit in agro, non in domo. Moeror sit de peccatis, non de cupiditatibus fraudatis. Foedum tempus: sed si bene utamur, fidele tempus. Quid foetidius agro stercorato. Pulchrior fuit ager, antequam cophinum stercoris haberet; perductus est ager ad foeditatem, ut veniret ad ubertatem. Ergo foeditas hujus temporis signum est: sed nobis sit ista foeditas tempus fertilitatis.