Inveniens lanam et linum, fecit utile manibus suis. Lanificam et linificam matronam istam sanctus sermo describit. Quaeritur autem a nobis quid sit lana, quid sit linum. Lanam carnale aliquid puto, linum spirituale. Hoc conjicere audeo ex ordine vestimentorum nostrorum: interiora sunt enim linea vestimenta; lanea, exteriora. Quidquid carne operamur, in promptu est: quidquid spiritu, in secreto. Operari autem carne, et non operari spiritu, quamvis bonum videatur, utile non est. Operari autem spiritu, et non operari carne, pigrorum est. Invenis hominem porrigentem manu eleemosynam pauperi, nec tamen de Deo ibi cogitantem, sed hominibus placere cupientem: lanea vestis videri potest, interiorem lineam non habet. Invenis alium dicentem tibi, Sufficit mihi in conscientia Deum colere, Deum adorare; quid mihi opus est aut in ecclesiam ire, aut visibiliter misceri Christianis? lineam vult habere sine tunica lanea. Non novit, neque commendat talia opera mulier ista. Dicenda sunt quidem et docenda spiritualia sine carnalibus: sed illi qui accipiunt, debent et tenere spiritualia, et non carnaliter operari carnalia. Invenit haec mulier lanam et linum, et fecit utile manibus suis. Lana ista et linum hoc, in Scripturis sanctis est. Multi inveniunt, sed nolunt facere aliquid utile manibus suis. Invenit, et fecit. Cum auditis, invenitis: cum bene vivitis, facitis. Inveniens lanam et linum, fecit utile manibus suis. Videte illam, cui dicitur: In dexteram et in sinistram extende; semen enim tuum haereditabit gentes: non est quod parcas, porrige longius funiculos tuos 15Isai. LIV, 3, 2 . Videte illam: Facta est quasi navis, qua negotiator a longe congerit sibi divitias. Divitiae mulieris hujus, laudes viri ejus. Videte quam a longe congerit sibi divitias: A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini 16Psal. CXII, 3 .