TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Saulus Ecclesiae persecutor, quia justitiam suam constituens. Hinc enim erat et illud, quod Ecclesiam persequebatur secundum aemulationem paternarum traditionum 17Galat. I, 14; inde erat, quia suam justitiam constituebat, non justitiam Dei quaerebat. Videte enim, quia inde persequebatur Ecclesiam. Quid ergo dicemus? ait alio loco ipse Apostolus: Quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam. Sed quam? Justitiam autem quae ex fide est. Gentes autem quae non sectabantur justitiam, quae ex lege est, quasi propriam suam, quae fit de timore poenae, non de amore justitiae; quia non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; justitiam autem quae ex fide est. Israel autem, inquit, persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit . Quare? Quia non ex fide. Quid est, Quia non ex fide? Non speravit in Deum, non illam petivit a Deo, non credidit in eum qui justificat impium 18Rom. IV, 5: non fuit similis Publicano oculos in terram dejicienti, pectus suum percutienti, et dicenti, Domine, propitius esto mihi peccatori 19Luc. XVIII, 13 . Ergo persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Offenderunt enim in lapidem offensionis 20Rom. IX, 30, 32 . Ecce unde Saulus persequebatur Ecclesiam. Quando enim persequebatur Ecclesiam, in lapidem offensionis offendebat. Christus humilis in terra jacebat: in coelis quidem et ipse erat, levata illo carne sua a mortuis resuscitata; sed nisi et in terra Christus jaceret, non ipse Saulo clamaret, Quid me persequeris? Ergo ille jacebat, quia humilitatem praeferebat: ille offendebat, quia non videbat. Et totum hoc non videre, unde erat? De tumore superbiae. Quid est, De tumore superbiae? Quasi de justitia sua. Ex lege quidem, sed sua. Quid est, Ex lege? Quia in mandatis legis. Quid est, De sua? Tanquam de viribus suis. Amor deerat, amor justitiae, amor charitatis Christi. Et unde illi amor? Solus illum possidebat timor, sed charitati venturae locum in corde servabat. Cum saeviret erectus, jactabundus, glorians apud ipsos Judaeos quod secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur Ecclesiam; cum sibi videretur excelsus, audivit desuper vocem Domini nostri Jesu Christi, jam in coelo sedentis, et adhuc humilitatem commendantis, Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calces mittere 21Act. IX, 4 et 5 . Possem te dimittere: tu enim vexareris punctionibus meis, non ego frangerer calcibus tuis: sed non te dimitto. Saevis, et misereor. Quid me persequeris? Non enim timeo te, ne iterum crucifigas me: sed volo agnoscas me, ne occidas non me, sed te.

Notes

  1. 17. Galat. I, 14
  2. 18. Rom. IV, 5
  3. 19. Luc. XVIII, 13
  4. 20. Rom. IX, 30, 32
  5. 21. Act. IX, 4 et 5