TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sine charitate non prosunt alia Dei munera. Jam quilibet habeat quod vult, jactet se unde vult. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. Quid sublimius munere linguarum diversarum? Aeramentum est, cymbalum tinniens est, si auferas charitatem. Audi alia munera: Si sciam omnia sacramenta. Quid excellentius? quid magnificentius? Audi adhuc aliud: Si habeam omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Accessit ad ampliora, fratres. Quid aliud dixit? Si distribuam omnia mea pauperibus. Quid potest fieri perfectius? Quandoquidem diviti propter perfectionem hoc Dominus imperavit, dicens: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Jam ergo perfectus est, quia vendidit omnia sua, et dedit pauperibus? Non: ideo addidit, Et veni, sequere me. Vende omnia, inquit, da pauperibus, et veni, sequere me. Quare te sequor? Jam venditis omnibus, distributis pauperibus, nonne perfectus sum? Quid opus est ut te sequar? Sequere me, ut discas quoniam mitis sum et humilis corde. Potest enim quisquam vendere omnia sua, et dare pauperibus, nondum mitis, nondum humilis corde? Certe potest. Si enim omnia mea distribuero pauperibus. Et adhuc audi. Nam quidam relictis omnibus quae haberent, jam secuti Dominum, sed nondum ad perfectum secuti (ad perfectum enim sequi, est imitari), non potuerunt ferre tentationem passionis. Jam Petrus, fratres, ex his erat qui dimiserant omnia, et secuti erant Dominum. Nam divite illo cum tristitia recedente, ubi conturbati discipuli interrogaverunt quo quis tandem posset esse perfectus, et eos consolatus est Dominus, dixerant Domino: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo nobis erit 18Matth. XIX, 21-29 ? Et dixit Dominus quid eis hic daret, quid in futurum reservaret. Tamen iste jam ex eorum numero erat, qui haec fecerant. At ubi ventum est ad articulum passionis, ad vocem unius ancillae ter negavit eum, cum quo se moriturum esse promiserat.

Notes

  1. 18. Matth. XIX, 21-29