Humiles Deus exaltat. Et minimus, et novissimus, tanquam fimbria de vestimento Domini. Quid tam exiguum, quid tam novissimum, quam fimbria? Hac tamen tacta, mulier a fluxu sanguinis sanata est 12Matth. IX, 20-22. In modico isto magnus erat, in minimo grandis habitabat; et tanto minus a se magnum excludebat, quanto magis minor erat. Quid miramur magnum habitare in angusto? Magis in minimis habitat. Audi illum dicentem, Super quem requiescet spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea 13Isai. LXVI, 2 . Ideo altus habitat in humili, ut humilem exaltet. Excelsus enim est Dominus, et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit 14Psal. CXXXVII, 6 . Humilia te, et propinquabit tibi: extolle te, et recedet a te.