TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Similitudines nativitatis Filii Dei imperfectae in creaturis. Coaevum et coaeternum. Et revera, fratres, non sum inventurus temporales similitudines, quas aeternitati possim comparare. Sed et tu quas invenisti, quid sunt? Quid enim invenisti? Quia pater major est tempore quam filius: et ideo vis ut Filius Dei tempore minor sit quam Pater aeternus, quia invenisti minorem filium patre temporali. Da mihi aeternum patrem hic, et invenisti similitudinem. Filium minorem invenis patre in tempore, filium temporalem minorem patre temporali. Numquid invenisti mihi filium temporalem minorem aeterno patre?