TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De saeculari felicitate impiorum ne perturbentur pii. Dicam, charissimi, exhortans vos et me ipsum. Cogitationes carnales in adjutorio Domini transeamus, sursum cor habeamus, de vita futura cogitemus: ubi cum fuerit cor tuum, transisti. Ubi est impius? Non ibi erit. Hic necessarius erat: ibi quaeres eum, et non invenies locum ejus. Quando ergo videtis, fratres, qui ex fide vivitis, quorum cor rectum est, qui futuram eamdemque veram et sempiternam felicitatem speratis; quando videtis gaudentes et laetantes homines in ista falsa et deceptoria felicitate, si pii estis, dolete; si sani estis, flete. Sic enim et ille cui commoti sunt pedes, reprehendit se, quia Deum coeperat accusare, et ibi jam erat; sed pene fuit, paulo minus fuit. Non negavit Deo scientiam: sed tanquam motis pedibus nutavit. Quid est nutare? Dubitare. Quando autem se reprehendit, quod correctum non habuit, quid dixit? Quare mihi turbati sunt pedes? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum videns 7Psal. LXXII, 3-17 . Quia vidi divites iniquos, zelavi; et dixi quia perdidi justitiam, et sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas. Et cum dubito, sic coepi cognoscere. Sic coepi, inquit, cognoscere: hoc labor est ante me. Magnus labor, istam solvere quaestionem. Vere labor est. Bene est illi, et malus est; male est illi, et bonus est: et super ambos Deus judex est. Justus ergo judex dat bona malis, et mala bonis. Labor est ante me. Sed quousque labor est? Donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Ergo si intellexeris in novissima, erit requies inventionis, peribit labor quaestionis.

Notes

  1. 7. Psal. LXXII, 3-17