Ratio cur de eleemosynis tantum agatur in judicio. Video vos moveri sicut moveor. Et vere mira res. Hujus autem admirabilis rei rationem colligo ut possum, quam vos non celabo. Scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum 8Eccli. III, 33 . Item scriptum est: Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te deprecabitur Dominum 9Id. XXIX, 15 . Item scriptum est: Consilium meum audi, Rex, et peccata tua eleemosynis redime 10Dan. IV, 24 . Et alia multa sunt divini eloquii documenta, quibus ostenditur multum valere eleemosynam ad exstinguenda et delenda peccata. Proinde illis quos damnaturus est, imo plus illis quos coronaturus est, solas eleemosynas imputabit, tanquam dicens: Difficile est, ut si examinem vos et appendam vos, scruter diligentissime facta vestra, non inveniam unde vos damnem: sed ite in regnum, esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Non ergo itis in regnum, quia non peccastis: sed quia vestra peccata eleemosynis redemistis. Rursus et illis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et illi tanquam noxii, olim rei, sero trementes, attendentes peccata sua, quando auderent dicere, immerito se damnari, immerito in se hanc depromi a judice tam justo sententiam? Considerando conscientias suas, considerando omnia vulnera animae suae, quando auderent dicere, Injuste damnamur? De quibus ante in Sapientia dictum est: Traducent eos ex adverso iniquitates eorum 11Sap. IV, 20 . Sine dubio videbunt se juste damnari pro sceleribus et criminibus suis: et quasi eis diceret, Non, non inde unde putatis; sed quia esurivi, et non dedistis mihi manducare. Si enim ab illis omnibus vestris factis aversi, et ad me conversi, illa omnia crimina atque peccata eleemosynis redemissetis, ipsae eleemosynae modo liberarent vos, et a reatu tantorum criminum absolverent. Beati enim misericordes, quoniam ipsis misericordia praestabitur 12Matth. V, 7 . Modo autem ite in ignem aeternum. Judicium sine misericordia, ei qui non fecit misericordiam 13Jacobi II, 13
Sermones
Notes
- 8. Eccli. III, 33
- 9. Id. XXIX, 15
- 10. Dan. IV, 24
- 11. Sap. IV, 20
- 12. Matth. V, 7
- 13. Jacobi II, 13