Vigilia noctis quarta. Fides crucis. Quarta vero vigilia noctis, finis est noctis: una enim vigilia tribus horis constat. Significat ergo, quod jam in fine saeculi subvenit Dominus, et videtur ambulare super aquas. Quanquam enim turbetur tentationum procellis haec navis, videt tamen glorificatum Deum ambulare super omnes tumores maris; hoc est, super omnes hujus saeculi principatus. Antea enim dictum est ex voce passionis ejus, quia secundum carnem cum demonstraret humilitatis exemplum, evanuerunt adversus eum fluctus maris, quibus cessit voluntate pro nobis, ut impleretur illa prophetia: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me 5Psal. LXVIII, 3 . Non enim repulit falsos testes, nec saevientem clamorem dicentium, Crucifigatur 6Matth. XXVII, 23 . Rabida corda et ora furentium non potestate compressit, sed patientia toleravit. Fecerunt ei quanta voluerunt: quia factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 7Philipp. II, 8. Postea vero quam resurrexit a mortuis, ut pro discipulis in Ecclesia tanquam in navi constitutis, et fide crucis suae tanquam ligno portatis, et tentationibus hujus saeculi tanquam fluctibus maris periclitantibus, solus oraret; coepit nomen ejus honorari et in hoc saeculo, in quo contemptus, accusatus, occisus est: ut qui venerat secundum passionem carnis in altitudinem maris, et tempestas demerserat eum, jam superborum cervices tanquam spumam undarum sui nominis honore calcaret. Sicut nunc Dominum videmus tanquam ambulantem super mare, sub cujus pedibus totam hujus saeculi rabiem subjectam esse conspicimus.