TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Consolatio in mortuorum luctu. Ideo et Apostolus, De dormientibus, inquit, nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et Gentes, quae spem non habent. Non tantum ait, ut non contristemini; sed, ut non sic contristemini, quemadmodum Gentes, quae spem non habent. Necesse est enim ut contristemini: sed ubi contristaris, consoletur te spes. Quomodo enim non contristaris, ubi corpus quod vivit ex anima, fit exanime, discedente anima? Qui ambulabat jacet, qui loquebatur tacet, clausi oculi lucem non capiunt, aures nulli voci patescunt: omnia membrorum officia conquieverunt; non est qui moveat gressus ad ambulandum, manus ad operandum, sensus ad percipiendum. Nonne ista est domus, quam nescio quis invisibilis habitator ornabat? Discessit qui non videbatur, remansit quod cum dolore videatur. Ista est causa tristitiae. Si haec est causa tristitiae, sit hujus tristitiae consolatio. Quae consolatio? « Quia ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in novissima tuba descendet de coelo, et mortui in Christo resurgent primi: deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera. » Numquid et hoc ad tempus? Non: sed quid est? Et ita semper cum Domino erimus. Pereat contristatio, ubi tanta est consolatio: detergatur luctus ex animo, fides expellat dolorem. In tanta spe non decet esse triste templum Dei. Ibi habitat bonus consolator, ibi qui non fallit, promissor. Quid mortuum diu plangamus? Quoniam mors amara est? Per illam transivit et Dominus. Sufficiant haec pauca Charitati vestrae: consoletur vos abundantius qui non migrat de corde vestro; sed ita dignetur habitare, ut nos dignetur etiam in fine mutare. Conversi ad Dominum, etc.