Eunomianus. Sic et Eunomianus par ejus, socius ejus, non multum diversus. Etenim dicuntur Ariani confessi fuisse quia vel similis est Patri Filius; et si non aequalis dixerunt, sed similis, Ille, nec similis. Et iste ergo negat Christum. Si enim Christus verus Patri aequalis est et similis, profecto qui negat aequalem, negat Christum; qui negat similem, negat Christum. Qui ergo negat aequalem et similem, negat in carne venisse Christum. Quaero enim: Venit in carne Christus? Respondet: Venit. Et putamus quia confitetur. Interrogo: Quis Christus venit in carne? aequalis Patri, an inaequalis? Respondet: Inaequalis. Inaequalem ergo Patri dicis venisse in carne: negas Christum in carne venisse, quia Christus aequalis est Patri.