TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Corpus non contempserunt martyres, sed ei bene consuluerunt. Ergo prudenter martyres Christi non sua corpora contempserunt. Perversa est ista, et mundana philosophia, eorum qui non credunt corporum resurrectionem. Videntur enim sibi quasi magni corporis contemptores, quia ipsa corpora quasi pro carceribus se habere arbitrantur, quo detrusas putant animas, quod alibi ante peccaverunt. Deus autem noster et corpus fecit et spiritum; et utriusque creator est, et utriusque recreator; utriusque institutor, utriusque etiam restitutor. Non ergo carnem tanquam inimicam, vel contempserunt, vel persecuti sunt martyres. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit 6Ephes. V, 29 . Magis ei consuluerunt, quando eam negligere videbantur: quando in ea fideliter persistentes, temporalia tormenta tolerabant, aeternam etiam ipsi carni gloriam comparabant.

Notes

  1. 6. Ephes. V, 29