TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Simeon hic oculis vidit salutare Dei. Visibilis Christus in judicio futuro. Simeon justus vidit eum et corde, quia cognovit infantem; et oculis vidit, quia portavit infantem. Utroque modo videns eum, agnoscens Dei Filium, et amplectens de Virgine procreatum: « Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum » 23Luc. II, 25 30. Videte quid dixerit. Tenebatur enim quousque et oculis videret, quem fide cernebat. Corpus parvulum accepit, corpus amplexus est; corpus videndo, id est, Dominum in carne cernendo ait, Viderunt oculi mei salutare tuum. Unde scis, ne sic videat omnis caro salutare Dei? ne autem desperemus eum in ea forma venturum ad judicium, quam pro nobis accepit, non in qua semper aequalis Patri permansit; audiamus et hinc vocem Angelorum. Ante oculos discipulorum suorum cum ferretur in coelum, et illi attenderent, eumque corde desideratum aspectu deducerent, audierunt ab Angelis: « Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui acceptus est a vobis, sic veniet quomodo vidistis eum euntem in coelum » 24Act. I, 11. Sic ergo, sic veniet, quomodo abscessit in coelum. Visibilis veniet ad judicium; quia visibilis abscessit in coelum. Nam si visibilis abscessit et invisibilis veniet, quomodo sic veniet? Si autem sic veniet, visibilis ergo veniet; et videbit omnis caro salutare Dei.

Notes

  1. 23. Luc. II, 25 30
  2. 24. Act. I, 11