TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Laborant pro cupiditatibus suis, laborare nolunt pro Dei promissis. Deinde sequitur quod lectum non est: Omne quod tibi applicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe. Quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino humiliationis 3Eccli. II, 1-5 . Durum videtur, defecisti. Nonne illud quod non deficit perdidisti? Multi multa patiuntur propter pecuniam perituram, et tu non vis pati propter vitam mansuram? Sic recusas laborare pro Dei promissis, quasi non labores pro cupiditatibus tuis. Quanta patiuntur pro sua iniquitate latrones? quanta patiuntur pro suis sceleribus perditi, pro sua nequitia luxuriosi, pro sua avaritia negotiatores mare transmeantes, ventis tempestatibusque corpus et animam committentes, sua relinquentes, ad ignota currentes? Judex si pronuntiat exsilium, poena est: avaritia jubet exsilium, et laetitia est? Quid ergo magnum tibi imperat sapientia, quod non posset imperare avaritia? Et tamen cum imperat avaritia, facis. Et cum feceris quod imperat avaritia, quid habebis? Plenam domum auro et argento. Non legisti, Quanquam in imagine ambulat homo, tamen vane conturbatur; thesaurizat, et nescit cui ea colligat? Quare ergo cantasti et dixisti Deo, Auribus percipe lacrymas meas 4Psal. XXVIII, 7, 13 ? Quare tu non percipis auribus verba ejus, a quo vis percipi lacrymas tuas? Si accusaveris avaritiam tuam, invitabit ad sapientiam suam. Sed cum susceperis jugum sapientiae, laboriosa erit? Laboriosa plane: sed vide quo fine, qua mercede. Numquid quae per sapientiam colligis, nescis cui colligas ea? Tibi colligis. Expergiscere, evigila, habeto cor formicae 5Prov. VI, 6. Aestatis tempus est, collige quod tibi ad hiemem prosit. Quando tibi bene est, tunc disce unde sustenteris quando tibi male est. Bene tibi, aestas est: noli esse piger, collige grana de area dominica, verba Dei de Ecclesia Dei, et reconde intus in corde. Nunc tibi quidem bene est: veniet et quando sit male. Omni homini veniet tribulatio: etsi omnia terrena sunt ei, certe cum coeperit mori, per tribulationem transit ad aliam vitam. Quis enim est qui dicat, Bene mihi erit, et non moriar?

Notes

  1. 3. Eccli. II, 1-5
  2. 4. Psal. XXVIII, 7, 13
  3. 5. Prov. VI, 6