TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Zachariae et Mariae similis interrogatio, animus dissimilis. Propositum virginitatis. Promittitur Zachariae filius, promittitur et sanctae Mariae filius, et dicit etiam ipsa pene ipsa verba quae dixerat Zacharias. Quid enim dixerat Zacharias? Unde mihi hoc? Ego enim sum senex, et uxor mea sterilis, et progressa in diebus suis. Quid et Maria sancta? Quomodo fiet istud? Similis vox, dissimile cor. Vocem similem aure audiamus, cor autem dissimile angelo pronuntiante noscamus. Peccavit David, et a propheta correptus dixit, Peccavi: continuo ei dictum est, Dimissum est tibi peccatum 6II Reg. XII, 13 . Peccavit Saül, et a Propheta correptus dixit, Peccavi: nec ei dimissum est peccatum, sed mansit ira Dei super eum 7I Reg. XV, 30, 35. Quid est hoc, nisi quod similis vox, dissimile cor? Homo enim est vocis auditor, Deus cordis inspector. In illis ergo verbis Zachariae non fuisse fidem, sed dubitationem et desperationem angelus vidit, angelus indicavit, vocem tollendo, infidelitatem damnando. Sancta vero Maria: Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco? Agnoscite propositum virginis. Quando diceret, concubitura cum viro, Quomodo fiet istud? Si enim fieret, quomodo de omnibus infantibus fieri solet, non diceret, Quomodo fiet? Sed illa propositi sui memor, et sancti voti conscia, quia noverat quid voverat; dicendo, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? quoniam non noverat hoc fieri, ut filii nascerentur nisi conjugatis et concumbentibus cum viris suis, quod ipsa proposuerat ignorare, dicendo, Quomodo fiet istud? modum quaesivit, non de Dei omnipotentia dubitavit. Quomodo fiet istud? Quis modus est quo fiet istud? Annuntias mihi filium, habes meum paratum animum, dic mihi modum. Potuit enim virgo sancta metuere, aut certe ignorare consilium Dei, quomodo eam vellet habere filium, quasi improbasset virginis votum. Quid enim si diceret, Nube, conjungere viro? Non diceret Deus accepit enim votum virginis, quomodo Deus. Et hoc ab illa accepit, quod ipse donavit. Dic mihi ergo, nuntie Dei, Quomodo fiet istud? Vide angelum scientem, illam quaerentem, non diffidentem. Quia ergo vidit eam quaerentem, non diffidentem, non se negavit instruentem. Audi quomodo: erit virginitas tua, tu tantum crede veritatem, serva virginitatem, accipe integritatem. Quoniam integra est fides tua, intacta erit et integritas tua. Denique audi quomodo fiet istud: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Tale umbraculum nescit libidinis aestum. Propterea, quia Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; quia fide concipis, quia credendo, in utero, non concumbendo habebis: propterea quod nascetur de te Sanctum, vocabitur Filius Dei.

Notes

  1. 6. II Reg. XII, 13
  2. 7. I Reg. XV, 30, 35