Deus ipse bonorum praemium erit. Adhuc quid hoc sit forsitan quaeretis a me. Illum interrogate, qui coepit in vobis habitare. Dico tamen et ego quod inde sentio. Hoc enim vos quaeritis quid Deus proprium servat bonis, si tanta largitur et malis et bonis. Et cum dicerem, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, non desunt qui dicant, Putas quid est? Ecce quid est quod servat Deus solis bonis, quos tamen ipse fecerit bonos: ecce quid est. Breviter praemium nostrum definitum est per prophetam: Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs 4Levit. XXVI, 12; II Cor. VI, 16 . Ero illorum Deus: praemium nobis se ipsum promisit. Quaere aliud, si inveneris melius. Si dicerem, Promisit aurum; gauderes: se promisit, et tristis es? Si dives Deum non habet, quid habet? Nolite aliquid a Deo quaerere; nisi Deum. Gratis amate, se solum ab illo desiderate. Nolite timere inopiam: dat se ipsum nobis, et sufficit nobis. Det se ipsum nobis, et sufficiat nobis. Philippum apostolum audite in Evangelio: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 5Joan. XIV, 8 .