TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De Caeciliano, salva Ecclesiae causa, judicium haberi voluerunt. Caecilianus inventus innocens. Salva ergo causa Ecclesiae, confirmata, et incommutabiliter fixa ac stabilita, tanquam supra fundamentum petrae, quam portae inferorum non vincant: hac ergo salva, venimus et ad causam Caeciliani, jam securi quidquid ille inveniretur admisisse. Forte enim, si ut homo inveniretur in aliqua culpa, nos litigaturi eramus, ut propter culpam unius hominis damnandi aut rebaptizandi judicaremur? Et diximus, Salva causa Ecclesiae, cui nihil praejudicat peccatum Caeciliani; nec justitia Caeciliani coronat Ecclesiam; nec culpa Caeciliani damnat Ecclesiam; videamus et ipsius causam qualis sit. Suscepimus eam discutiendam, sed tanquam fratris, non tanquam patris, aut matris. Pater nobis Deus est, mater nobis Ecclesia est: Caecilianus frater fuit, aut frater est; si bonus, bonus frater; si malus, malus frater, tamen frater. Si invenerimus eum innocentem, jam vos ubi eritis, qui et in ipsa humana calumnia defecistis? Si autem inventus fuerit nocens, si inventus fuerit reus, nec sic victi sumus, quia unitatem Ecclesiae, quae invicta est, obtinemus. Inventus sit prorsus reus, hominem anathemo, Christi Ecclesiam non desero. Hoc fecimus, diximus: deinceps eum ad altare inter episcopos, quos fideles et innocentes credimus, non recitabimus. Hoc solum fecimus. Numquid propter Caecilianum rebaptizaturi estis orbem terrarum? Hac securitate constituta et firmata, coepit discuti causa Caeciliani. Inventus est innocens, inventus est a calumniantibus appetitus. Semel absens damnatus, praesens ter absolutus: damnatus a factione, absolutus ab ecclesiastica veritate. Lecta sunt haec, probata sunt haec. Quaesitum utrum haberent quod contra dicerent. Consumptis omnibus tergiversationibus calumniarum suarum, aut ubi nihil contra evidentissima proferre documenta, nec contra ipsius innocentiam Caeciliani potuerunt, prolata sententia est adversus eos. Et tamen ipsi dicunt, Vicimus. Vincant, sed se, ut possideat eos Christus; vincat eos qui redemit eos.