Bona et mala bonis et malis communia. Scandalum de felicitate malorum. Bona Dei quae promittit justis, in fine servantur: et mala quae minatur impiis, in fine servantur. Bona et mala quae versantur et miscentur in saeculo, nec boni soli habent, nec soli mali. Quidquid boni in hoc mundo dixeris, habent boni, habent et mali: veluti salutem ipsam corporis, et boni habent et mali. Divitias et apud bonos invenies, et apud malos. Successum filiorum, et bonorum et malorum donum videmus esse commune. Vitam longam diu vivunt boni quidam, diu vivunt et mali quidam. Et quaecumque alia numerare volueris in hoc saeculo bona, permixte invenis apud bonos et malos. Rursum quaecumque aspera, quaecumque tristia, et boni patiuntur et mali; famem, morbos, dolores, et damna, oppressiones, orbitates: communis haec est omnium materies lacrymarum. Facile est ergo hoc videre, et bona saeculi apud bonos et malos esse, et mala saeculi bonos malosque perferre. Et ideo quorumdam pedes in via Dei titubant, et exorbitare conantur. Multi enim deviant et exorbitant, cum instituerint et proposuerint animo, propterea servire Deo, ut bonis terrenis abundent, et malis careant, eaque devitent. Cum enim sibi hoc proposuerint, et hanc mercedem constituerint pietatis et religionis suae; quando viderint se laborare, et florere iniquos, quasi perdiderint mercedem, quasi eos fefellerit qui vocavit, quasi frustra opus indixerit qui in mercede decepit, renuntiant Deo. Et quo se miseri convertunt, avertentes se ab illo a quo facti sunt, et inhaerentes illis quae facta sunt? Cum coeperit perire quod factum est, ubi erit amator temporis, qui perdidit aeternitatem?