Vita temporalis multum diligitur; non sic vita aeterna. Verumtamen, ut dicere coeperam, fratres, quod admonueram, quod proposueram, obsecro vos, attendamus, quomodo diligatur vita ista temporalis ab amatoribus suis; in quam magno timore sunt homines, ne moriantur morituri. Videas hominem tremere, fugere, latebras quaerere, defensiones aucupari, rogare, provolvi; si fieri potest, quidquid habet, dare, ut vita donetur, ut uno die plus vivatur, ut aetas incerta semper aliquanto diutius protendatur. Tanta faciunt homines: quis tale aliquid pro vita aeterna? Alloquamur amatorem praesentis vitae: Quid agis? quid festinas? quid trepidas? quid fugis? quid latebras quaeris? Ut vivam, inquit. Certe ut vivas? Ut vivas semper victurus? Non. Non ergo mortem satagis auferre, sed differre. Qui tanta agis, ut paulo serius moriaris, age aliquid, ut nunquam moriaris.