Inimico saltem petenti detur venia. Video aliquid unde possum, non paucitatem christianam, sed multitudinem consolari: et scio quia hoc desideratis audire. Dimittite, ut dimittatur vobis, Christus dixit 16Luc. VI, 37. Et vos in oratione quid dicitis? unde modo tractamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sic dimitte, Domine, quomodo dimittimus. Hoc dicis: Sic dimitte, Pater, qui es in coelis, debita nostra, quomodo et nos dimittimus debitoribus nostris. Hoc enim facere debetis: quod si non feceritis, peribitis. Quando inimicus veniam petit, continuo dimittatis. Et hoc multum ad vos? Multum ad te erat, inimicum diligere saevientem: multum est ad te, hominem diligere supplicantem? Quid dicis? Saeviebat, et oderas. Mallem nec tunc odisses: mallem tunc, cum saevientem patereris, Dominum recordareris dicentem, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 17Luc. XXIII, 34 . Hoc ergo magnopere vellem, ut etiam eo tempore, cum in te saeviebat inimicus, respiceres Dominum Deum tuum ista dicentem. Sed forte dicturus es: Fecit ille, sed ut Dominus, quia Christus, quia Dei Filius, quia Unigenitus, quia Verbum caro factum. Quid ego malus et invalidus homo? Si multum est ad te Dominus tuus, cogitetur a te conservus tuus. Stephanus sanctus lapidabatur: et inter lapides genu fixo pro inimicis orabat, et ait, Domine, ne statuas illis hoc peccatum 18Act. VII, 59 . Illi lapides mittebant, non veniam postulabant: et ille pro eis orabat. Talem te esse volo: extende te. Quid trahis semper cor in terra? Audi, Sursum cor: extende, dilige inimicos. Si non potes diligere saevientem, dilige vel petentem. Dilige hominem qui tibi dicit: Frater, peccavi, ignosce mihi. Tunc si non ignoveris, non dico, deles orationem de corde tuo; sed deleberis de libro Dei.