TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Antichristi scelus imitantur Donatistae. De Antichristo dictum est, et omnes sic intelligunt quod ait Dominus, Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: si alius venerit in nomine suo, hunc suscipietis. Sed audiamus et Joannem: Audistis quia venit Antichristus, et nunc antichristi multi facti sunt 13I Joan. II, 18 . Quid autem expavescimus in Antichristo, nisi quia nomen suum honoraturus est, et nomen Domini contempturus? Quid aliud facit qui dicit: Ego justifico? Respondetur ei: Ego ad Christum veni, non pedibus, sed corde veni: ubi Evangelium audivi, ibi credidi, ibi baptizatus sum: quia in Christum credidi, in Deum credidi. Et ille: Non es mundus. Quare? Quia non ibi fui. Dic quare non sum mundatus, homo qui baptizatus sum in Jerusalem, homo qui baptizatus sum, verbi gratia, apud Ephesios, ad quos datam Epistolam legis, et quorum pacem spernis? Ecce ad Ephesios scripsit Apostolus: fundata est Ecclesia, manet usque nunc; et uberius manet, multiplicius manet, tenet quod accepit ab Apostolo, Si quis annuntiaverit vobis praeter quam quod accepistis, anathema sit 14Galat. I, 9 . Quid ergo? quid mihi dicis? Mundus non sum? Ibi baptizatus, mundus non sum? Etiam non es. Quare? Quia ego ibi non fui. Sed qui ubique est, ibi fuit. Qui ubique est, ibi fuit, in cujus nomen credidi. Tu nescio unde veniens, imo non veniens, sed volens ut ego ad te veniam, hic positus dicis mihi: Non es recte baptizatus, quia ego ibi non fui. Vide quis ibi fuit. Quid dictum est Joanni? Super quem videris Spiritum descendentem quasi columbam, hic est qui baptizat 15Joan. I, 33 . Ipsum habes quaerentem te: imo quia mihi ab ipso baptizato invidisti, ipsum perdidisti.

Notes

  1. 13. I Joan. II, 18
  2. 14. Galat. I, 9
  3. 15. Joan. I, 33