TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Studium de mundando cordis oculo. Quid turbat oculum cordis? Cupiditas, avaritia, iniquitas, concupiscentia saecularis turbat, claudit, excaecat oculum cordis. Et tamen quomodo quaeritur medicus, cum oculus carnis turbatus est, quomodo non differtur ut aperiatur atque purgetur, ut sanetur unde lux ista videatur? Curritur, nemo requiescit, nemo differt, si vel stipula in oculum cadat. Solem certe, quem sanis oculis videre volumus, Deus fecit. Multo est utique lucidior ille qui fecit: nec hujus generis lux est, quae pertineat ad oculum mentis. Lux illa est aeterna sapientia. Fecit autem te Deus, o homo, ad imaginem suam. Daretne tibi unde videres solem quem fecit, et non tibi daret unde videres eum qui te fecit, cum te ad imaginem suam fecerit? Dedit et hoc: utrumque dedit tibi. Sed multum hos oculos exteriores diligis, multum illum interiorem negligis: detritum portas atque sauciatum. Poena tibi est, si se voluerit ostendere fabricator tuus: poena est oculo tuo, antequam curetur atque sanetur. Nam et in paradiso peccavit Adam, et abscondit se a facie Dei. Cum haberet ergo cor sanum purae conscientiae, gaudebat ad praesentiam Dei: postquam peccato oculus ille sauciatus est, coepit lucem formidare divinam, refugit in tenebras atque in densa lignorum, veritatem fugiens, umbras appetens.