In eos qui resurgere Christo tantum licuisse dicunt. Membrorum conjunctio cum Christo capite. Apta similitudo. Neque mihi illud dicatur. Hoc enim dicitur ab omnibus, qui jam etiam inviti auctoritati Christi cesserunt. Omnes enim pene Pagani, etiam qui nolunt aut differunt Christum devotione apprehendere, non audent reprehendere: quamvis audeant Christianos, Christum non audent; cedunt capiti, et adhuc corpori insultant. Sed corpus audiens insultationes eorum, qui jam cedunt capiti, non se praecisum putet a capite, sed subnixum. Nam si praecisi essemus, debuimus timere voces insultantium: non autem nos esse praecisos ille ipse testatur, qui Paulo, adhuc Saulo Ecclesiam persequenti, ait, Saule, Saule, quid me persequeris? Jam transierat per manus impietatis Judaeorum, jam inferna penetraverat, jam de sepulcro resurrexerat, jam in coelum ascenderat, jam dono Spiritus sancti credentium corda ditaverat atque firmaverat, ad dexteram Patris sedens interpellans pro nobis: non se iterum morti traditurus, sed nos de morte liberaturus, quid poterat perpeti a Saulo saeviente? Unde illum manus illa tangebat, quamvis esset ille, sicut scriptum est, Spirans caedem 14Act. IX, 4, 1 ? In Christianos humi laborantes impetum facere poterat: in Christum autem quando et quomodo? Clamat tamen pro caeteris membris, et non dicit, Quid persequeris meos? si enim diceret, Quid persequeris meos? crederemus servos. Sed non tantum cohaerent servi domino, quantum Christiani Christo. Alia est ista compago: alius ordo membrorum, alia unitas charitatis. Caput pro membris loquitur, neque hoc saltem dicit, Quid persequeris membra mea? sed dicit, Quid me persequeris? Non tangebat caput, sed tangebat quod capiti junctum est.