De intellectu. Quid, si de intellectu aliquid dicam? quanto minus est quam Verbum Dei? Ecce enim sonum profero; sed cum protulero, jam non revoco, sed si volo audiri, alterum sonum profero, et cum ipse transierit, profero alterum, aut silentium consequetur: intellectum vero et profero ad te, et teneo apud me; et invenis quod audisti, et non perdo quod dixi. Videte quam vera sint, et laetetur cor quaerentium Dominum. Dominus enim ipsa principalis veritas est. Intellectus ergo manens in corde meo migrat ad tuum, nec deserit meum. Verumtamen cum intellectus inest cordi meo, et volo ut insit etiam cordi tuo, quaero qua ad te transeat quasi vehiculum sonum; et assumo sonum, et quasi impono intellectum, et profero, et produco, et doceo et non amitto. Si potuit hoc facere intellectus meus de voce mea, non potuit Verbum Dei de carne sua? Ecce enim Verbum Dei Deus apud Deum, sapientia Dei manens incommutabiliter apud Patrem, ut procederet ad nos, carnem quasi sonum quaesivit, eique se inseruit, et ad nos processit, et a Patre non recessit. Intelligite, sapite hoc quod audistis, quantum sit et quale cogitate, et de Deo majora sentite. Vincit ille omnem lucem, vincit omnem sonum, vincit omnem intellectum. Desiderandus est, et ad eum charitate inhiandum est, ut laetetur cor quaerentium Dominum.