TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Eleemosynae qua mensura et quo fine faciendae. --Quia ergo nihil attulisti, nihil hinc ablaturus es. Mitte sursum quod invenisti, et non perditurus es. Da Christo: Christus enim hic voluit accipere. Da Christo, et non perdis. Non perdis, si commendas servo tuo; et perdis, si commendas Domino tuo? Non perdis, si commendas servo tuo quod acquisisti; et perdes, si commendes Domino tuo quod accepisti ab ipso Domino tuo? Egere hic voluit Christus, sed propter nos. Omnes pauperes quos videtis; potuit illos Christus pascere, quomodo per corvum Eliam pavit: tamen et ipsi Eliae subtraxit corvum, ut a vidua pasceretur non Eliae praestitit, sed viduae 4III Reg. XVII, 6. Quando ergo Deus pauperes facit, quia ipse non vult ut ipsi habeant; quando facit pauperes, probat divites. Sic enim scriptum est: Pauper et dives occurrerunt sibi. Ubi sibi occurrerunt? In hac vita. Natus est ille, natus est et ille: invenerunt se, occurrerunt sibi. Et quis fecit illos ambos? Dominus 5Prov. XXII, 2 . Divitem, unde pauperem adjuvaret; pauperem, unde divitem probaret. Pro viribus suis quisque faciat: non sic faciat, ut ipse patiatur angustias. Non hoc dicimus. Superflua tua necessaria sunt alii. Audistis modo, cum Evangelium legeretur: Quicumque dederit calicem aquae frigidae uni ex minimis meis propter me, non perdet mercedem suam 6Matth. X, 42 . Regnum coelorum venale proposuit, et pretium ejus calicem aquae frigidae esse voluit. Sed quando pauper est qui facit eleemosynas, tunc debent eleemosynae ejus esse calix aquae frigidae. Qui plus habet, plus faciat. Vidua illa de duobus minutis fecit 7Marc. XII, 42: Zacchaeus dimidium rerum suarum dedit, et ad reddendas fraudes suas, aliud dimidium reservavit 8Luc. XIX, 8. Eleemosynae illis prosunt, qui vitam mutaverunt. Das enim Christo egenti, ut peccata tua redimas praeterita. Nam si ideo das, ut liceat tibi semper impune peccare; non Christum pascis, sed judicem corrumpere conaris. Ergo ad hoc facite eleemosynas, ut vestrae orationes exaudiantur, et adjuvet vos Deus ad vitam in melius commutandam. Et qui commutatis eamdem vitam, in melius commutate; ut per eleemosynas et orationes deleantur mala vestra praeterita, et futura bona veniant sempiterna.

Notes

  1. 4. III Reg. XVII, 6
  2. 5. Prov. XXII, 2
  3. 6. Matth. X, 42
  4. 7. Marc. XII, 42
  5. 8. Luc. XIX, 8