TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Navis Gentium. Retia rupta, haereses et schismata. Attendamus etiam navem Gentium. Videamus si non tanta multitudo collecta est in Ecclesiam, ut vix ibi appareant grana frumenti in tam multo numero palearum. Quam multi raptores, quam multi ebriosi, quam multi maledici, quam multi spectatores theatrorum! Nonne ipsi implent ecclesias, qui implent et theatra? Et talia plerumque seditionibus quaerunt in ecclesiis, qualia solent in theatris. Et plerumque si aliquid spiritualiter dicatur aut jubeatur, resistunt, reluctantur, sequentes carnem, repugnantes Spiritui sancto. Unde Judaeos quoque Stephanus accusabat 6Act. VII, 51. In ista civitate, fratres mei, nonne experti sumus, quod recordatur nobiscum Sanctitas vestra, quanto periculo nostro de ista basilica ebriositates expulerit Deus? Nonne seditione carnalium pene mergebatur nobiscum navis? Unde hoc, nisi de illo numero piscium innumerabili? Deinde etiam illud ibi dictum est, quia retia rumpebantur. Disruptis retibus, haereses et schismata facta sunt. Retia quidem omnes concludunt: sed impatientes pisces, nolentes venire ad cibum Domini, ubi possunt, impingunt se, et rumpunt, et exeunt. Et retia quidem illa per totum expanduntur: qui rumpunt autem, per loca rumpunt. Donatistae ruperunt in Africa, Ariani ruperunt in Aegypto, Photiniani ruperunt in Pannonia, Cataphryges ruperunt in Phrygia, Manichaei ruperunt in Perside. Quod locis sagena illa disrupta est? Et tamen quos includit, perducit ad littus. Perducit quidem, sed numquid qui ruperunt retia? Omnes mali exeunt. Non quidem exeunt, nisi mali: remanent autem et boni et mali. Nam unde perducitur sagena ad littus cum piscibus et bonis et malis, de qua in parabola locutus est Dominus?

Notes

  1. 6. Act. VII, 51