TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justitia incarnatione Christi nobis allata. Celebremus laeti nostrae salutis et redemptionis adventum. Celebremus festum diem, quo magnus et aeternus dies ex magno et aeterno die venit in hunc nostrum tam brevem temporalem diem. Hic est nobis factus justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur 3I Cor. I, 30 et 31 . Ut enim superbiae Judaeorum similes non essemus, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 4Rom. X, 3 : propterea cum dixisset, Veritas de terra orta est; mox addidit, et justitia de coelo prospexit: ne sibi eam mortalis infirmitas arrogaret, ne ista sua diceret, et se homo a se ipso justificari, hoc est a se justum fieri credens, Dei justitiam recusaret. Veritas ergo de terra orta est: Christus qui dixit, Ego sum veritas 5Joan. XIV, 6 , de virgine natus est. Et justitia de coelo prospexit: quoniam credens in eum qui natus est, non homo a se ipso, sed a Deo justificatus est. Veritas de terra orta est: quia Verbum caro factum est 6Id. I, 14 . Et justitia de coelo prospexit: quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est (Jacobi I, 17) . Veritas de terra orta est, caro de Maria. Et justitia de coelo prospexit: quia non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo 7Joan. III, 27 .

Notes

  1. 3. I Cor. I, 30 et 31
  2. 4. Rom. X, 3
  3. 5. Joan. XIV, 6
  4. 6. Id. I, 14
  5. 7. Joan. III, 27