Unde ab illis inventa veritas. Occurrebat autem, ut diceretur ei: Unde illi impii veritatem detinent? Numquid Deus ad quemquam eorum locutus est? Numquid legem acceperunt, sicut Israelitarum populus per Moysen? Unde ergo detinent veritatem, vel in ipsa iniquitate? Audite quod sequitur, et ostendit. Quia quod notum est Dei, inquit, manifestum est in illis: Deus enim illis manifestavit. Manifestavit illis quibus legem non dedit? Audi quomodo manifestavit. Invisibilia enim ejus, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Interroga mundum, ornatum coeli, fulgorem dispositionemque siderum, solem diei sufficientem, lunam noctis solatium: interroga terram fructificantem herbis et lignis, animalibus plenam, hominibus exornatam: interroga mare, quantis et qualibus natatilibus plenum: interroga aera, quantis volatilibus viget: interroga omnia, et vide si non sensu suo tanquam tibi respondent, Deus nos fecit. Haec et philosophi nobiles quaesierunt, et ex arte artificem cognoverunt. Quid ergo? quare revelatur ira Dei super ipsam impietatem? Quia veritatem in iniquitate detinent? Veniat, ostendat quomodo. Jam enim dixit, quomodo cognoverunt. Invisibilia ejus, id est, Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus et divinitas; ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Apostoli verba sunt, non mea: Et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Quod curiositate invenerunt, superbia perdiderunt. Dicentes se esse sapientes, id est, donum Dei sibi tribuentes, stulti facti sunt. Verba, inquam, Apostoli sunt: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.