TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Timor in Christiano, alius paulatim ejiciendus, alius permansurus. Timeat autem christianus, antequam perfecta charitas foras mittat timorem: credat et intelligat se peregrinari a Domino, quamdiu vivit in corpore quod corrumpitur et aggravat animam. Tanto minor sit timor, quanto patria quo tendimus propior. Major enim timor debet esse peregrinantium, minor propinquantium, nullus pervenientium. Sic et timor perducit ad charitatem, et perfecta charitas foras mittit timorem. Timeat autem christianus, non eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; sed eum qui habet potestatem et corpus et animam in gehennam ignis occidere 7Luc. XII, 4, 5. Est autem alius timor Domini, castus, permanens in saeculum saeculi 8Psal. XVIII, 10 . Non ergo eum perfecta charitas foras mittit, alioquin non permaneret in saeculum saeculi: nec frustra, cum dictum esset, Timor Domini, additum est castus; atque ita conjunctum est, permanens in saeculum saeculi. Quare, nisi quia ille timor, quem foras charitas mittit, propterea pungit animam, ne amittatur aliquid, quod in creatura diligitur, vel ipsa salus et requies corporalis, aut aliquid tale post mortem? Propterea enim timentur et apud inferos poenae et dolores ac tormenta gehennarum. Cum vero cavet anima, ne Deus illam desertus deserat, timor est castus permanens in saeculum saeculi. De quo latius dicerem, nisi sermo jam longior et meis senilibus viribus, et vestrae fortasse satietati parcere cogeret.

Notes

  1. 7. Luc. XII, 4, 5
  2. 8. Psal. XVIII, 10