Dilatatio cordis ex charitate, quae et arrha dicitur et pignus. Arrha et pignus quo differant. Sed tu ei quaerebas locum. Ipse inhabitator dilatet: Diffusa est enim charitas in cordibus nostris, non tamen ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Si diffusa est charitas in cordibus nostris, et Deus charitas est 18I Joan. IV, 8; ecce jam ex quantulocumque pignore deambulat Deus in nobis. Pignus enim accepimus. Quid illud est, cujus pignus tale est? Quanquam melius habent codices, qui habent arrham, quam qui habent pignus. Eamdem quippe rem interpretes dicere voluerunt. Interest tamen aliquid in loquendi usu inter arrham et pignus. Pignus enim quando datur, cum datum fuerit propter quod pignus datum est, pignus aufertur. Jam multos vestrum intellexisse non dubito. Non video, sed ex collocutione, quia loquimini ad alterutrum, sentio eos qui intellexerunt, velle exponere iis qui nondum intellexerunt. Ergo planius aliquanto dicam, ut ad omnes perveniat. Accipis, verbi gratia, codicem ab amico tuo; ut tibi det, das aliquod pignus: cum reddideris quod accepisti, propter quod pignus posuisti, ille quod reddideris habebit, tu pignus recipies: non enim habebit ambas res.