Tractanda quaestio proposita in die natali Christi. Spectaculorum dies. Exspectationem Charitatis vestrae ille impleat, qui excitavit. Etsi enim quae dicenda sunt vobis, non nostra, sed Dei esse praesumimus; tamen multo magis nos dicimus, quod humiliter dicit Apostolus: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis Dei sit, et non ex nobis 1II Cor. IV, 7 . Non dubitamus itaque meminisse vos pollicitationis nostrae. In ipso promisimus, per quem nunc reddimus. Nam et cum promitteremus, ab ipso petebamus: et cum reddimus, ab ipso accipimus. Meminit autem Charitas vestra nos matutina Natalis Domini distulisse quam solvendam proposuimus quaestionem; quia multi nobiscum, etiam quibus solet esse onerosus sermo Dei, solemnitatem illam diei debitam celebrabant. Nunc vero puto neminem convenisse, nisi qui audire desiderat. Non itaque loquimur cordibus surdis, non fastidientibus animis. Haec autem vestra exspectatio, pro me oratio est. Accessit aliquid; quia et dies Muneris multos hinc ventilavit, pro quorum quidem salute quantum satagimus, tantum fratres ut satagatis hortamur; et pro his qui nondum intenti sunt spectaculis veritatis, sed dediti sunt spectaculis carnis, intenta mente deprecemini Deum. Novi enim, et certe scio esse modo in numero vestro eos qui hodie contempserunt: sed rumpunt ea quae consuerunt. Mutantur enim homines, et in melius et in deterius. Quotidianis hujuscemodi experimentis vicissim et laetamur et contristamur; laetamur correctis, contristamur depravatis. Ideoque Dominus non ait salvum futurum esse qui coeperit; sed, Qui perseveraverit, inquit, usque in finem, hic salvus erit 2Matth. X, 22 .