Offensae donandae exemplo Christi. Ecce dixi vobis quod maxime per istos dies jejuniorum vestrorum, observationum vestrarum, continentiae vestrae, mecum agere debeatis, ut cum fratribus vestris concordetis. Gaudeam et ego de pace vestra, qui contristor litibus vestris: ut omnes donantes vobismetipsis, si quis habet adversus aliquem querelam, securi agamus Pascha, securi celebremus ejus passionem, qui nihil cuiquam debebat, et pretium pro debentibus solvit: Dominum Jesum Christum dico, qui in neminem peccavit, et prope in illum omnis mundus peccavit; nec exegit supplicia, sed promisit praemia. Habemus ergo ipsum testem in cordibus nostris, quia si in aliquem peccavimus, vero corde veniam postulemus; si aliquis in nos peccavit, veniam dare parati simus, et pro inimicis nostris oremus. Non exspectemus vindicari, fratres. Quid est, vindicari, nisi malo alieno pasci? Scio quotidie venire homines, genua figere, frontem terrae concutere, aliquando vultum suum lacrymis rigare; et in ista tanta humilitate ac perturbatione dicere: Domine, vindica me, occide inimicum meum. Plane ora, ut occidat inimicum tuum, et salvet fratrem tuum: occidat inimicitias, salvet naturam. Sic ora, ut vindicet te Deus: pereat qui te persequebatur, sed maneat qui tibi reddatur.