Charitas ex Deo. Nemo est qui non amet: sed quaeritur quid amet. Non ergo admonemur, ut non amemus: sed ut eligamus quid amemus. Sed quid eligimus, nisi prius eligamur? Quia nec diligimus, nisi prius diligamur. Joannem apostolum audite. Ille est apostolus, qui super pectus Domini discumbebat, et in eo convivio coelestia secreta bibebat 1Joan. XIII, 23. Ex illo potu, et ex illa felici ebrietate ructavit, In principio erat Verbum 2Id. I, 1 . Humilitas excelsa, et ebrietas sobria! Ille ergo magnus ructator, hoc est praedicator, inter caetera quae bibit de Dominico pecctore, etiam hoc dixit: Nos diligimus, quia ipse prior dilexit nos 3I Joan. IV, 10 . Multum enim dederat homini, quandoquidem de Deo loquebatur, dicendo, Nos diligimus. Qui? quem? Homines Deum, mortales immortalem, peccatores justum, fragiles immobilem, factura fabrum. Nos dileximus: et hoc unde nobis? Quia ipse prior dilexit nos. Quaere unde homini diligere Deum: nec invenies omnino, nisi quia prior illum dilexit Deus. Dedit se ipsum quem dileximus: dedit unde diligeremus. Quid enim dedit, unde diligeremus, apertius audite per apostolum Paulum: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris. Unde? num forte a nobis? Non. Ergo unde? Per Spiritum sanctum qui datus est nobis 4Rom. V, 5 .