Impletum nunc quod in Evangelio praedicebatur. Judaei quare filii regni. Videte quod audistis ex Evangelio tunc futurum, tunc praesens est. Ideo, inquit, dico vobis: propter laudatam Centurionis fidem, tanquam alienigenae carne, domestici corde Propterea, inquit, multi ab oriente et occidente venient. Non omnes, sed multi: tamen ipsi ab oriente et occidente: istis duabus partibus totus orbis designatur. Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob, in regno coelorum: filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Filii autem regni, Judaei scilicet. Unde filii regni? Quia Legem acceperunt, ad quos Prophetae missi sunt, apud quos templum et sacerdotium fuit, qui celebrabant figuras omnium futurorum. Quarum enim rerum figuras celebraverunt, praesentiam non agnoverunt. Filii ergo regni ibunt, inquit, in tenebras exteriores; ibi erit ploratus et stridor dentium. Videmus Judaeos reprobatos, videmus Christianos ab oriente et occidente vocatos ad quoddam convivium coeleste, ut recumbant cum Abraham et Isaac et Jacob; ubi panis justitia, ubi potus sapientia.