Christus Judaeis et Gentibus adunandis angularis lapis. Utrisque enim natus est lapis angularis; ut, quemadmodum dicit Apostolus, duos conderet in se, in unum novum hominem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo per crucem. Quid enim est angulus, nisi conjunctio duorum parietum, qui ex diverso veniunt, et illic quodam modo osculum pacis inveniunt? Inimica quippe inter se fuerunt circumcisio et praeputium, hoc est Judaei et Gentes, propter duo inter se diversa atque contraria, inde veri unius Dei cultum, hinc multorum atque falsorum. Cum itaque illi essent prope, isti autem longe, utrosque adduxit ad se, qui « commutavit utrosque in uno corpore Deo, » sicut Idem apostolus consequenter adjungit, « per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Et « veniens evangelizavit pacem vobis, inquit, qui eratis longe, et pacem iis qui prope; quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem » 3Ephes. II, 11-22. Videte si non et duos parietes ex inimicitiarum diversitate venientes, et angularem lapidem demonstravit Dominum Jesum, ad quem de diverso utrique accesserunt, in quo utrique concordaverunt, hoc est, et qui ex Judaeis in eum, et qui ex Gentibus crediderunt; tanquam diceretur eis: Et vos de propinquo, et vos de longinquo, « accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent » 4Psal. XXXIII, 6. Scriptum est enim: « Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et qui crediderit in eum, non confundetur » 5I Petr. II, 6. Qui audierunt et obedierunt, hinc atque inde utrique venerunt, pacem tenuerunt, inimicitias finierunt: utrorumque primitiae pastores et Magi fuerunt. In eis coepit bos agnoscere possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui 6Isai. I, 3. Ex Judaeis animal cornutum, ubi Christo crucis cornua parabantur. Ex Gentibus animal auritum, unde, praedictum erat: Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obaudivit mihi 7Psal. XVII, 45 . Ipse namque possessor bovis et dominus asini in praesepi jacebat, et ambobus alimentum commune praebebat. Quia ergo pax venerat eis qui erant longe, et pax eis qui erant prope; pastores Israelitae tanquam prope inventi, eo die quo natus est Christus, ad eum venerunt, viderunt et exsultaverunt: Magi autem gentiles, tanquam longe inventi, tot diebus interpositis ab illo quo natus est, hodie pervenerunt, invenerunt, adoraverunt. Oportebat itaque nos, hoc est, Ecclesiam quae congregatur ex Gentibus, hujus diei celebrationem, quo est Christus primitiis Gentium manifestatus, illius diei celebrationi, quo est Christus ex Judaeis natus, adjungere, et tanti sacramenti memoriam geminata solemnitate servare.
Sermones
Notes
- 3. Ephes. II, 11-22
- 4. Psal. XXXIII, 6
- 5. I Petr. II, 6
- 6. Isai. I, 3
- 7. Psal. XVII, 45