TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ex auro bonus multa bona praestat, malus multa mala. Illi autem, charissimi, qui potentes videntur in saeculo, quomodo laudantur quando minus faciunt quam possunt? Ipsum laudavit Scriptura, Qui potuit transgredi, et non est transgressus; qui post aurum non abiit 6Eccli. XXXI, 8 . Post te debet ire aurum, non tu post aurum. Nam bonum est aurum. Non enim aliquid mali creavit Deus. Tu noli esse malus; et bonum est aurum. Ecce aurum pono inter bonum hominem et malum. Tollat malus; inopes opprimuntur; judices corrumpuntur, leges pervertuntur, res humanae perturbantur. Quare hoc? Quia aurum tulit malus. Tollat bonus; pauperes pascuntur, nudi vestiuntur, oppressi liberantur, captivi redimuntur. Quanta bona de auro quod habet bonus? quanta mala de auro quod habet malus? Utquid ergo dicitis aliquando stomachati: O si non esset ipsum aurum? Tu noli amare aurum. Si malus es, is post aurum: si bonus es, it post te. Quid est, it post te? Tu ducis, non duceris: quia possides, non possideris.

Notes

  1. 6. Eccli. XXXI, 8