Cypriani verba. Sententia in Cyprianum.--Fac, inquit, quod tibi praeceptum est: in re tam justa nulla est consultatio. Dixerat quippe ille, Consule tibi. Ad hoc responsum est, In re tam justa nulla est consultatio. Consulit enim qui consilium vel impertit, vel quaerit. Sed proconsul non a Cypriano consilium accipere volebat, sed eum potius ut a se acciperet, admonebat. At ille, In re, inquit, tam justa nulla est consultatio. Non adhuc consulo, quia non adhuc dubito: abstulit enim mihi dubitationem ipsa justitia. Justus autem, ut securus moriatur in carne, certus vivit in fide. Praecesserant Cyprianum multi martyres, quos flagrantissimis exhortationibus suis ad vincendum diabolum accenderat; et erat utique justum ut quos veridicus loquendo praemiserat, patiendo intrepidus sequeretur: ergo in re tam justa nulla est consultatio. Quid ad haec dicamus? quid ad haec exsultemus? Tanta conceptione gaudiorum, in quid erumpat cor nostrum et os nostrum, nisi in ipsam venerabilis Martyris ultimam vocem? Cum enim Galerius Maximus decretum ex libello recitasset: Tascium Cyprianum gladio animadverti placet. Respondit ille, Deo gratias. Habentes igitur de re tanta memoriam praesentis loci, festivitatem solemnissimi diei, propositionem saluberrimi exempli, omnibus medullis nostris dicamus et nos, Deo gratias.