TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus quomodo Dei Patris Unicus. Dominus Deus, Jesus Christus, Filius De. unicus, natus de Deo Patre sine aliqua matre, et natus de virgine matre sine homine patre, audistis quid dixerit: Ego et Pater unum sumus. Sic accipite hoc, sic credite, ut mereamini intelligere. Fides enim debet praecedere intellectum, ut sit intellectus fidei praemium. Propheta enim apertissime dixit, Nisi credideritis, non intelligetis 1Isai. VII, 9, sec. LXX . Quod ergo simpliciter praedicatur, credendum est: quod subtiliter disputatur, intelligendum est. Primitus ergo ad imbuendas vestras mentes per fidem praedicamus vobis Christum Dei Patris unicum. Quare additur, Unicum? Quia cujus est Unicus multos filios habet gratia. Caeteri ergo omnes sancti filii Dei sunt gratia, solus ille natura. Qui gratia filii sunt, non sunt quod Pater. Denique nullus sanctorum ausus est dicere, quod ille Unicus ait, Ego et Pater unum sumus. Numquid non Pater est et noster? Si non est Pater noster, quomodo dicimus orantes, Pater noster qui es in coelis 2Matth. VI, 9 ? Sed nos filii sumus, quos voluntate sua filios fecit, non ex natura sua filios genuit. Genuit quidem et nos, sed quomodo dicitur, adoptatos, adoptantis generatos beneficio, non natura. Denique et hoc dicti sumus, quia vocavit nos Deus in adoptionem filiorum 3Ephes. I, 5: homines adoptati sumus. Ille dicitur Unicus, Unigenitus; quia hoc est quod Pater: nos autem homines sumus, Deus est Pater. Quia ergo ille hoc est quod Pater, dixit, et verum dixit, Ego et Pater unum sumus? Quid est, unum sumus? Unius naturae sumus. Quid est, unum sumus? Unius substantiae sumus.

Notes

  1. 1. Isai. VII, 9, sec. LXX
  2. 2. Matth. VI, 9
  3. 3. Ephes. I, 5