Morum correctio non differenda. Vel hic liceat mihi loqui, et dicere. Corrigant se qui tales sunt, dum vivunt; ne postea velint, et non possint: quia subito venit mors, et non est qui corrigatur, sed qui in ignem mittatur. Et quando veniat ipsa novissima hora, nescitur, et dicitur, Corrigo. Quando corrigis, quando mutaris? Cras, inquis. Ecce quoties dicis, Cras, cras; factus es corvus. Ecce dico tibi, cum facis vocem corvinam, occurrit tibi ruina. Nam ille corvus, cujus vocem imitaris, exiit de arca, et non rediit 5Gen. VIII, 7. Tu autem, frater, redi in Ecclesiam, quam tunc illa arca significabat. Sed vos me audite, o baptizati; audite me, vos per sanguinem Christi renati: obsecro vos per nomen quod super vos invocatum est, per illud altare ad quod accessistis, per Sacramenta quae accepistis, per judicium futurum vivorum et mortuorum; obsecro vos, obstringo vos per nomen Christi, ut non imitemini eos quos tales esse cognoscitis; sed illius sacramentum maneat in vobis, qui de ligno descendere noluit, sed voluit de sepulcro resurgere.