TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quinquagenarii et quadragenarii numeri mysterium. Quadragenarius numerus, hoc tempus significat. Quare ergo quinquaginta dies in hoc mysterio celebrantur? Dominus quadraginta dies fecit cum discipulis post resurrectionem, sicut Actus Apostolorum testantur: post quadraginta dies ascendit in coelum, et decimo die postea quam ascendit, misit Spiritum sanctum. Quo impleti Apostoli, et omnes qui convenerant in unum, locuti sunt linguis, et fecerunt illa magnalia, quae legentes et credentes amplectimur, cum magna fiducia loquentes verbum Dei 8Act. I et II. Quadraginta dies fecit in terra cum discipulis, ante passionem autem quadraginta dies jejunavit 9Matth. IV, 2: non invenis alium jejunasse quadraginta diebus, praeter Dominum, et Moysen 10Exod. XXXIV, 28, et Eliam 11III Reg. XIX, 8. Dominus tanquam Evangelium, Moyses tanquam Lex, Elias tanquam Prophetia: quia Evangelium testimonium habet a Lege et Prophetis 12Rom. III, 21. Ideo et in monte, quando voluit ostendere Dominus noster Jesus gloriam suam, inter Moysen et Eliam stetit 13Matth. XVII, 2, 3. Medius in honore ipse fulgebat: Lex et Prophetae a lateribus attestabantur. Quadragenarius ergo numerus tempus hoc significat, in quo laboramus in saeculo: quia sapientia nobis hic dispensatur temporaliter. Aliter enim visio sapientiae immortalis sine tempore, aliter autem temporaliter dispensatur. Fuerunt enim Patriarchae, et transierunt hinc: temporalis fuit dispensatio ipsorum. Non dico, temporaliter vivunt; nam semper vivunt, et cum Deo vivunt. Sed temporalis dispensatio verbi per eos facta est. Non enim modo loquuntur hic; sed scripta sunt quae locuti sunt, et leguntur in tempore. Venerunt Prophetae tempore proprio, et abierunt. Venit Dominus tempore proprio: nam nunquam recessit praesentia majestatis, nunquam recedit divinitate ubique constitutus; sed quomodo in Evangelio dictum est, In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit: in sua propria venit, et sui eum non receperunt 14Joan. I, 10, 11 . Quomodo hic erat, et quomodo venit, nisi quia hic erat majestate, venit humanitate? Quod enim venit in carne, temporaliter nobis sapientiam ipse ministravit: temporaliter per Legem, temporaliter per Prophetas, temporaliter per Scripturas Evangelii. Cum transierint enim tempora, videbimus ipsam sapientiam sicut est, quae retribuit denarium numerum. Septenarius enim numerus indicat creaturam: quia sex diebus Deus operatus est, et septimo ab operibus quievit. Ternarius vero numerus conditorem Patrem et Filium et Spiritum sanctum insinuat. Perfecta est sapientia, creaturam creatori pie subdere; discernere conditorem a conditione, artificem ab operibus. Qui commiscet artifici opera, nec artem intelligit, nec artificem: qui autem discernit, impletur sapientia. Iste est ergo denarius, plenitudo sapientiae. Sed quando temporaliter distribuitur; quia in quaternario numero est insigne temporalium, quater ductus denarius, quadragenarium numerum facit. Et annus quadrifarie variatur, verno, aestate, autumno et hieme: et maxime apparet in tempore quaternaria quaedam vicissitudo. Quatuor etiam ventos Scriptura commemorat. Per quatuor enim cardines perrexit Evangelium, quod in tempore dispensatur: et ipsa est catholica Ecclesia, quae quatuor partes orbis obtinuit. Ergo denarius hoc modo quadragenarium numerum facit.

Notes

  1. 8. Act. I et II
  2. 9. Matth. IV, 2
  3. 10. Exod. XXXIV, 28
  4. 11. III Reg. XIX, 8
  5. 12. Rom. III, 21
  6. 13. Matth. XVII, 2, 3
  7. 14. Joan. I, 10, 11